- RHAPSODI
- RHAPSODIGraece Ρ῾αψῳδοὶ, dicebantur olim, qui epica carmina Homeri vel Hesiodi, ἐπὶ ῥάβδῳ pronuntiabant, Lauream enim hi virgam tenentes ea solebant decantare: non tamen proprerea sic dicti, quasi Ρ῾αβδῳδοὶ. Nam antequam mos ille τοῦ ῥαψῳδεῖν aliena carmina nates notusque esset, Auctores ipsi ac Poetae hymnos et alia carmina in honorem Deorum, a se composita, sic cum lauru in manibus pronuntiare consueverant, hinc ἐπὶ ῤάβδῳ ᾄδειν dicti. Pausanias in Boeoticis, de Hesiodo, qui cum cithara pictus erat: Οὐδέν τοι οἰκεῖον Η῾ςιόδῳ φόρημα δῆλα γὰρ δὴ ἐξ αὐτῶν τῶν ἐπῶν, ὅτι ῥάβδῳ δάφνης ᾖδε, Nullum certe Hesiodo familiare gestamen, quod ex ipsius carmine apparet, cum virga enim laurea cantavit. Intelligit hos versus ex Theogenia, v. 30.Καί μοι ςκῆπτρον ἔδον δάφνης ἐριθηλέος ὄζονΔρέψαςθαι θηητόν. ενέπνευςαν δέ μοι αὐδηνΘείην, ὥςτε κλύοιμι τὰ τ᾿ ἰςςόμενα πρό τ᾿ ἐόντα.Ubi tamen sibi a Musis ex lauri ramo baculum dicit, tamquam vati futurorum, non tamquam Poetae, datum: At Pausanias sic accepit: Et morem hunc postea Ρ῾αψῳδοὶ, qui aliena pronuntiârunt, imitiati sunt. Certe ῤαβδὸς omnium fuit communis, qui carmina quaecumque publice privatimque pronuntiarent; at non omnes, quicumque ἐπὶ ῥάβδῳ canebant, Ρ῾αψῳδοὶ erant, sedilli soli, qui per ῤαψῳδίαν alienis carminibus certabant. In convieiis apud antiquos iam moris fuit, ut pro lyra myrti vel lauri virga circumferretur; cum qua accumbentes, qui fidibus nesciebant, scolia, i. e. convivalia carmina cantarent, ut videre apud Athenaeum, Hesychium et Aristophanis Scholiasten. Nempe et Lyrica carmina, si quis citharizare nesciret, a tenentibus virgam canebantur. Unde videmus ἐπὶ ῤάβδῳ ᾄδειν, rem esse antiquiorem Ῥαψῳδοῖς, qui postmodum, aliena opera in theatris recitaturi, numquam id similiter sine virga vel baculo laurino fecerunt. Α᾿πὸ τοῦ ῥάπτειν igitur potius Rhapsodi dicti sunt, quod aliena camrina velut suerent texerentque. Homeri namque Poesis per pattes et membra olim cum discerpta esset, nec in unum corpus relata; Agonistae, qui per ῥαψῳδιαν in certaminibus super ea recitanda contendebant, partem aliquam sumere consueverant, quam pronuntiarent: psotea vero partes carmi nis, quas uterque antagonista recitandas elegerat, invicem committebantur et veluti sartoris acu iungebantur. Qomodo quum universam Poesin percurrerent et sparsas partes coniungerent ac veluti sarcirent, dicti sunt Ῥαψῳδοὶ. Nam quod Philochorus eos ἀπὸ τοῦ ςυντιθέναι καὶ ῥάπτειν τὴν ᾠδὴν, h. e. componendis carminibus, dictos vult, locum propterea habere non potest, quia si ῥάπτειν ᾠδὴν idem simpliciter est, ac carmen aliquod texere seu componere, non Epicus solum, sed quivis etiam versificator, Tragicus, Comicus, Melicus, Ρ῾αψῳδοῖ fuissent dicti: quam tamen appellationem Epicis solis tributam videmus. Habitus illorum fuit ἐςθὴς ποικίλη, vestis picta seu varia, ut habet Plato in Ione; capite gestabant χρυςοῦν ςτέφανον, auream coronam, Ibid. sed et mutabant vestem, pro argumenti ratione, et purpuream modo alteriusque, cum bella canenda essent; modo coetulei gerebant coloris, cum alia decantanda sumpsissent, vide omnino Dialogum hunc Platonis, qui totus ferme de iis agit. Scaliger illus cum scipionibus rubris, cum Iliadem profiterentur, hoc enim signum caedium et cruoris; croceis vero, cum Ulysseam, quod eiusmodi colore erules designarentur, prodiisse ait. Interim, cum Tragoediac Comoedi Actores fabulas, quales a Poetis acceperant, agerent, nihilque de suo illis adderent; Lyroedi quoque et Citharoedi nomos et cantica, quae Poeta Lyricus aut Diahyrambicus ipsis composuerat, ficut erant ab Auctore facta, cantarent: contra Rhapsodi, qui Epica carmina thapsodiabant, quia per partes ea sumebant cantillanda, quibus nec finis esset et initium aliunde saepe penderet, ut perfecti operis haberent imaginem, iis plerumque de suo finem aliquem aut principium accommodabant ac adsuebant. Unde ῥαψῳδοὺς exordia saepe a Iove sumpsisse dicit Pindarus. Quô pactô vero non mediocriter Homericae Poesi nocuêre. Certe Cynaethum Chium, qui primus fertur Homeri carmina ῥαψῳδῆςαι, multa in Homeri poesin infulsisse et velut insuisse, scribit vetus Scholiastes, Ῥαψῳδοῖἐπιφανεῖς ἐγένοντο οἱ περὶ τὸν Κύναιθον, οὕς φαςι πολλὰ τῶ ἐπῶν ποιήςαντας ἐμβαλεῖν εἰς τὴν Ὁμήρου ποίηςιν etc. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 868 et 869. utide clausula Rhapsodorum supra voce Dixi. Addam saltem, eosdem Ὁμηρίδας et Ὁμηριςτὰς quoque dictos, primumque a Demetrio Phalereo in Theatrum introductos esse: quamvis non Homeri solum, sed etiam Hesiodi, Archilochi, Mimnermi et Phocylidis carmina, a Rhapsodis cantillata fint, vide Athenaeum, l. 14. laudatum eidem, p. 867. Illustrium autem Rhapsodorum nomina haec Mnasion, Cleomenes, Hegesias, Hermophantus, apud Scaligerum, Poetic. l. 1. c. 41. ubi Heroicos Poetas Romae quernâ coronâ donari solitos, addit ex Val. Martiali, l. 4. Epigr. 54. v. 1. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.